I Reg 24:14
|
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
|
Iob 34:10
|
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas!
|
Iob 35:8
|
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
|
Prov 13:6
|
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
|
Eccles 8:8
|
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
|
Sap 14:9
|
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
|
Isa 9:18
|
Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
|
Ezech 18:20
|
Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
|
Ezech 33:12
|
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
|
Zach 5:8
|
Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
|