Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impie

Deut 9:5 Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
II Reg 22:22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
III Reg 8:47 et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus:
II Par 22:3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
II Esd 9:33 Et tu justus es in omnibus, quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
Prov 12:2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
Prov 16:12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Eccles 7:18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccli 15:21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
Isa 58:4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Bar 2:12 peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
Ezech 21:25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita:
Dan 9:5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.
Dan 12:10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
Amos 4:4 Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
II Mach 4:17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.
II Petr 2:6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
Iudae 1:15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.