Lev 25:19
|
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
|
Num 22:3
|
et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
|
I Reg 30:1
|
Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
|
II Par 32:2
|
Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem,
|
Iudith 14:2
|
et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
|
Prov 27:4
|
Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?
|
Sap 18:23
|
Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
|
Eccli 22:22
|
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
|
I Mach 4:8
|
Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
|
I Mach 4:30
|
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
|
I Mach 6:33
|
Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt:
|
I Mach 6:47
|
Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.
|
II Mach 10:16
|
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
|
Act 7:56
|
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
|
Act 19:29
|
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
|
Heb 11:34
|
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
|