Esth 9:27
|
quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
|
Ps 108:24
|
Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
|
Dan 3:94
|
Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
|
Dan 10:8
|
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
|
I Mach 1:27
|
et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est.
|