Iudith 12:11
|
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
|
Eccli 7:8
|
neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis.
|
Eccli 11:10
|
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
|
Eccli 16:11
|
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
|
Eccli 23:10
|
Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
|