Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

immundum

Lev 5:2 Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit:
Lev 7:19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Lev 11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Lev 11:27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Lev 11:34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Lev 11:35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Lev 13:55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
Lev 14:40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:
Lev 14:41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
Lev 14:45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
Lev 14:57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Lev 15:4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
Lev 15:9 Sagma, super quo sederit, immundum erit:
Lev 22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Lev 22:5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
Lev 27:11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem:
Lev 27:27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
Num 18:15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
Num 19:15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.
Num 19:19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Num 19:22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
Deut 12:15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
Deut 14:19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
Deut 21:5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.
Idc 13:4 cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
Ezech 44:23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
Osee 8:8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Zach 13:2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
I Mach 4:43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
Mc 3:30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
Mc 7:25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Lc 4:33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
Lc 9:43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
Act 10:14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
Act 10:28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Act 11:8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
II Cor 6:17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: