Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

immundi

Lev 11:35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Lev 11:43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Lev 11:47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Num 9:6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
Mc 3:11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:
Mc 5:13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
I Cor 7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
Apoc 18:2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: