Ex 32:8
|
Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
|
II Par 30:22
|
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
|
Isa 57:5
|
qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
|
Bar 4:7
|
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.
|
Osee 12:11
|
Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
|
Zach 14:21
|
Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
|