Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

immaculata

Lev 3:1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Lev 3:6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
Lev 13:57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
II Reg 22:31 Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
Iob 22:3 Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Ps 100:2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Ps 100:6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Cant 5:2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Sap 4:9 et ætas senectutis vita immaculata.
Eccli 40:19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur.
Eph 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Iac 1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.