Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

imbrem

Deut 28:24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.
Iob 29:23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Eccles 11:3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Eccli 43:20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
Isa 5:6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Ezech 34:26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo; pluviæ benedictionis erunt.
Ioël 1:20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Ioël 2:23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Amos 4:7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Act 28:2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
Heb 6:7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: