Iob 4:16
|
Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
|
Sap 7:26
|
candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
|
Sap 13:16
|
ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.
|
Sap 17:20
|
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
|
Mt 22:20
|
Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
|
Mc 12:16
|
At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
|
I Cor 11:7
|
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
|
II Cor 4:4
|
in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
|
Col 1:15
|
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
|
Apoc 13:15
|
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
|