Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ii

II Par 29:28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
Rom 8:14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Rom 9:6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:
Rom 11:24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
I Cor 9:24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
I Cor 15:23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
Gal 3:7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
Heb 4:6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: