Sap 18:3
|
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
|
Ezech 3:5
|
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël:
|
Ezech 3:6
|
neque ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
|
Act 21:39
|
Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
|