Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ignoro

I Reg 20:30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?
II Reg 19:22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël?
II Reg 22:44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
III Reg 18:12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
Tob 5:2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
Tob 5:2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
Prov 30:18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
Eccles 2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
Dan 2:3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
Phil 1:22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.