Gen 39:8
|
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
|
III Reg 1:11
|
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
|
Iudith 7:20
|
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
|
Iob 12:3
|
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
|
Iob 12:9
|
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
|
Iob 18:21
|
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
|
Ps 34:8
|
Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
|
Ps 38:7
|
Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
|
Prov 23:7
|
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
|
Prov 28:22
|
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
|
Prov 29:7
|
Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
|
Eccles 8:7
|
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
|
Isa 59:8
|
Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis; omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
|
Mt 24:50
|
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
|
I Cor 14:38
|
Si quis autem ignorat, ignorabitur.
|