Lev 4:2
|
Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
|
Lev 4:22
|
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
|
Lev 4:27
|
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
|
Lev 5:17
|
Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
|
Lev 22:14
|
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
|
Num 15:22
|
Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
|
Num 15:26
|
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
|
Eccli 28:9
|
Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
|
II Mach 11:31
|
ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.
|
Act 3:17
|
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
|
I Cor 15:34
|
Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
|
Eph 4:18
|
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
|
I Petr 2:15
|
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
|