Deut 1:39
|
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
|
Deut 11:2
|
Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
|
Deut 31:13
|
Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
|
IV Reg 17:26
|
Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samriæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
|
Tob 8:5
|
Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quæ ignorant Deum.
|
Tob 13:4
|
quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
|
Iob 24:1
|
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
|
I Thess 4:5
|
non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum:
|
Heb 5:2
|
qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:
|
II Petr 2:12
|
Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
|
Iudae 1:10
|
Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
|