Ios 8:14
|
Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.
|
Ios 20:5
|
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
|
III Reg 3:7
|
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
|
Tob 5:6
|
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?
|
Prov 7:22
|
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
|
Prov 27:1
|
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
|
Sap 12:10
|
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
|
Act 20:22
|
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
|
I Tim 1:13
|
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
|