Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ignorabat

Gen 31:32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Ex 1:8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
Ex 34:29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Idc 11:39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, ut consuetudo servata est:
I Reg 14:3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
I Reg 20:39 et quid ageretur, penitus ignorabat: tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.