Gen 13:9
|
Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
|
III Reg 2:42
|
Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
|
III Reg 13:17
|
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
|
Mt 8:19
|
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
|
Lc 9:57
|
Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
|