Gen 8:5
|
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
|
IV Reg 2:1
|
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
|
II Par 1:16
|
Adducebantur autem ei equi de Ægypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant, et emebant pretio,
|
II Par 9:21
|
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
|
Iudith 15:4
|
Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
|
Iob 1:4
|
Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
|
Ps 125:6
|
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
|
Isa 3:16
|
Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;
|
Ezech 1:14
|
Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
|
Ezech 1:17
|
Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
|
Ezech 1:21
|
Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.
|
Ezech 10:16
|
Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.
|
I Mach 5:29
|
Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
|
I Mach 6:36
|
Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
|
I Mach 6:40
|
Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.
|
I Mach 13:20
|
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
|
Lc 2:3
|
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
|
Lc 2:41
|
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
|
Lc 7:11
|
Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
|
Lc 24:13
|
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
|
Lc 24:28
|
Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
|
Io 6:21
|
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
|
Act 5:41
|
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
|