Iob 8:13
|
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
|
Iob 15:34
|
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
|
Iob 20:5
|
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
|
Iob 27:8
|
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
|
Mt 6:2
|
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
|
Mt 6:5
|
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
|
Mt 6:16
|
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
|
Mt 22:18
|
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
|
Mt 23:13
|
Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
|
Mt 23:14
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
|
Mt 23:15
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
|
Mt 23:23
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
|
Mt 23:25
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!
|
Mt 23:27
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
|
Mt 23:29
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
|