Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hymnis

I Esd 3:11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Ps 60:1 In finem. In hymnis David.
Ps 66:1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
Ps 99:4 Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis; confitemini illi. Laudate nomen ejus,
I Mach 4:33 Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
I Mach 13:47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:
I Mach 13:51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
II Mach 10:38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.
II Mach 12:37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
Eph 5:19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
Col 3:16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.