Gen 29:32
|
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
|
Deut 26:7
|
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:
|
Iudith 6:15
|
dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
|
Ps 9:14
|
Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
|
Ps 21:22
|
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
|
Ps 24:18
|
Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
|
Ps 30:8
|
Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.
|
Ps 89:3
|
Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum.
|
Ps 118:153
|
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
|
I Mach 3:51
|
et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem:
|
Lc 1:48
|
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
|
Col 3:12
|
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
|
I Petr 5:5
|
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
|