Iudith 8:17
|
dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
|
Ps 118:50
|
Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
|
Ps 118:92
|
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
|
Ps 135:23
|
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus;
|
Eccles 12:4
|
et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis:
|
Eccli 2:4
|
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
|
Eccli 11:13
|
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
|
Eccli 19:24
|
et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:
|
Eccli 20:11
|
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
|
Isa 32:19
|
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
|
Act 8:33
|
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus?
|
Act 20:19
|
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum:
|
Eph 4:2
|
cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
|
Phil 2:3
|
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
|
Col 2:18
|
Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
|
Col 2:23
|
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
|
Iac 1:10
|
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;
|