II Reg 6:22
|
et Judam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis: et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
|
Ps 73:21
|
Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
|
Eccli 13:11
|
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
|
Eccli 13:25
|
Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
|
Mt 11:29
|
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
|
II Cor 10:1
|
Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
|
Iac 1:9
|
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
|