III Reg 21:29
|
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
|
IV Reg 22:19
|
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
|
II Par 34:27
|
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
|
Iob 22:29
|
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
|
Ps 37:9
|
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
|
Ps 38:3
|
Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
|
Ps 87:16
|
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
|
Ps 114:6
|
Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
|
Ps 115:10
|
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
|
Ps 141:7
|
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
|
Eccli 12:11
|
et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
|
Eccli 13:11
|
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
|
Isa 2:9
|
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
|
II Mach 8:35
|
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.
|
II Mach 9:8
|
Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:
|