Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

humiliasti

Deut 21:14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
II Esd 9:24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
Ps 43:20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Ps 88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Ps 89:15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
Ps 118:71 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.
Ps 118:75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Dan 5:22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: