Eccles 10:18
|
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
|
Isa 2:12
|
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
|
Isa 2:17
|
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;
|
Isa 5:15
|
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
|
Isa 32:19
|
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
|
Isa 40:4
|
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas;
|
Osee 7:10
|
Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.
|
Zach 10:11
|
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
|
Mt 23:12
|
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
|
Lc 3:5
|
omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
|
Lc 14:11
|
quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
|
Lc 18:14
|
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
|