Gen 24:32
|
Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
|
Idc 19:23
|
Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.
|
Act 10:18
|
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
|
Act 28:23
|
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
|
Philem 1:22
|
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
|