Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

horrea

Gen 41:35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
Gen 41:47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
Gen 41:56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.
Deut 28:5 Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.
II Par 11:11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
II Par 31:11 Præcepit igitur Ezechias, ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
II Esd 13:12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
II Esd 13:13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum.
Prov 3:10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
Ioël 1:17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.
Mt 6:26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Lc 12:18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,