Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

honorat

Deut 27:16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
Prov 14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Eccli 3:6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
Eccli 3:7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
Eccli 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
Mal 1:6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
Mt 15:8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Mc 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: