Esth 8:16
|
Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
|
Ps 98:4
|
et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
|
Eccli 50:21
|
Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.
|
Bar 5:4
|
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis.
|
Dan 11:21
|
Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
|
Mal 1:6
|
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
|
Rom 2:10
|
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
|
Rom 16:27
|
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
I Tim 1:17
|
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
I Tim 6:16
|
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
|
I Petr 2:7
|
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,
|
Apoc 5:13
|
Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.
|
Apoc 7:12
|
dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.
|