Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hominibus

Ex 8:17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti.
Ex 8:18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.
Ex 9:9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
Ex 9:10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
Ex 13:2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.
Ex 34:15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Num 5:6 Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
Num 8:17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:
Num 18:15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
Num 31:11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
Num 31:28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Num 31:46 et de hominibus sedecim millibus,
Num 36:6 Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus:
Deut 1:35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
Deut 7:14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Deut 32:26 Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
Ios 11:14 Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
Idc 18:7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
I Reg 2:26 Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
III Reg 4:31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
IV Reg 10:24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
IV Reg 12:15 et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
II Par 6:18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam ædificavi?
Tob 12:19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
Tob 14:17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Esth 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.
Iob 32:8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Ps 52:6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Ps 67:19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Ps 72:5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Ps 77:60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Ps 139:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos;
Ps 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
Prov 3:4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
Prov 30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Sap 3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Sap 7:14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Sap 8:7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Sap 10:8 Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
Sap 12:8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Eccli 6:21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.
Eccli 10:7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
Eccli 10:22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Eccli 25:1 In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus:
Eccli 25:9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus:
Eccli 31:32 Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.
Eccli 35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius:
Eccli 38:6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Eccli 39:5 In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit.