Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

homine

Gen 6:3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
Gen 6:7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
Gen 7:23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
Gen 24:58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam.
Ex 9:25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Ex 11:7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
Ex 12:12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.
Ex 25:2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
Lev 13:9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
Lev 27:29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
Num 3:13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Num 31:26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:
Deut 5:24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Deut 32:25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
Iob 33:12 Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Iob 34:36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
Iob 38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Ps 36:7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias.
Ps 42:1 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
Ps 117:8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Ps 134:8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
Ps 139:2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
Prov 2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Prov 23:6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus;
Eccli 6:5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.
Eccli 8:1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
Eccli 8:4 Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
Eccli 9:18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
Eccli 18:17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
Eccli 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Eccli 31:24 somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
Eccli 40:8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
Isa 2:22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
Isa 6:11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isa 51:12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet?
Ier 17:5 Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
Ier 33:10 Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,
Ier 33:12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
Ier 50:3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.
Ier 51:62 dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
Ezech 4:12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
Dan 6:7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
I Mach 7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
Mt 12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
Mc 1:25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
Mc 5:8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Mc 7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
Mc 7:20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Lc 8:29 Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta.