Lev 4:18
|
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
|
Lev 4:33
|
ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
|
I Par 21:29
|
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
|
I Par 23:31
|
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
|
II Par 29:32
|
Porro numerus holocaustorum, quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
|
II Par 29:34
|
Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur, quam sacerdotes.
|
II Par 29:35
|
Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
|
II Par 35:11
|
Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
|
II Par 35:14
|
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
|
I Mach 4:44
|
Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
|
I Mach 4:53
|
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
|