Gen 22:6
|
Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
|
Gen 22:7
|
dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
|
Gen 22:8
|
Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
|
Ex 30:28
|
et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
|
Ex 31:9
|
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
|
Ex 35:16
|
altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
|
Ex 38:1
|
Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
|
Ex 40:6
|
et ante illud altare holocausti:
|
Ex 40:10
|
altare holocausti et omnia vasa ejus,
|
Ex 40:27
|
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
|
Lev 1:14
|
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
|
Lev 4:7
|
Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
|
Lev 4:10
|
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
|
Lev 4:25
|
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
|
Lev 4:29
|
Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
|
Lev 4:30
|
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
|
Lev 4:34
|
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
|
Lev 6:9
|
Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
|
Lev 7:8
|
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
|
Lev 7:37
|
Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
|
Lev 8:28
|
rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
|
Lev 9:12
|
Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
|
Lev 9:17
|
addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
|
IV Reg 16:15
|
Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
|
I Par 6:49
|
Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.
|
I Par 21:26
|
Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
|
II Par 29:18
|
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
|
Sap 3:6
|
Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
|
Isa 43:23
|
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
|