Gen 47:4
|
Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
|
Ex 10:15
|
Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
|
II Reg 23:4
|
Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
|
IV Reg 19:26
|
Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
|
Iob 5:25
|
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
|
Ps 89:6
|
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
|
Sap 16:12
|
Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
|
Isa 15:6
|
Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
|
Isa 37:27
|
Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
|
Isa 66:14
|
Videbitis, et gaudebit cor vestrum; et ossa vestra quasi herba germinabunt; et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
|
Ier 12:4
|
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
|
Ier 14:5
|
Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
|
Ier 14:6
|
Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
|
Dan 4:12
|
Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ.
|
Mal 3:2
|
Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
|
Mt 13:26
|
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
|