Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hasta

Idc 5:8 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.
I Reg 17:45 Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël, quibus exprobrasti
I Reg 17:47 et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
I Reg 26:16 Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
I Reg 26:22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
II Reg 2:23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël, et mortuus erat, subsistebant.
II Reg 23:21 Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
I Par 11:23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
I Par 12:34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
Iob 39:23 Super ipsum sonabit pharetra: vibrabit hasta et clypeus:
Iob 41:17 Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax: