Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habuit

Gen 26:14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
Gen 30:43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Ex 16:18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Num 26:30 Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum:
Num 26:59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
Num 27:3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Num 27:3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Deut 10:9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Idc 12:9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
Idc 12:14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
Idc 17:12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se:
I Reg 1:2 et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
II Reg 13:15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium, quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.
III Reg 22:45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
I Par 2:28 Onam autem habuit filios Semei, et Jada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
I Par 2:34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa.
I Par 3:1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
I Par 7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
I Par 7:27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
I Par 9:44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel.
I Par 23:22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
I Par 29:25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
II Par 8:16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
II Par 21:2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi, filii Josaphat regis Juda.
II Par 26:10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
Iudith 2:2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
Iob 9:4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Iob 19:11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
Ps 104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.
Prov 5:23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Prov 19:4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
Sap 7:5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Eccli 14:2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
Eccli 47:26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis.
Isa 5:13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isa 34:15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Mal 2:11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
I Mach 11:27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
I Mach 13:15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.
II Mach 10:9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
II Mach 13:22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit:
Mt 13:46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
Mc 2:25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Mc 4:5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
Mc 12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Mc 14:8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Lc 15:11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
Lc 21:4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Io 15:18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Io 17:14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.