Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habeat

Gen 39:8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Ex 25:10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Ex 29:40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
Num 15:9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
Num 28:5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
Deut 4:7 Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
Deut 4:8 Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
Deut 19:3 sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.
Deut 28:55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
Idc 16:5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Ruth 3:18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
Ruth 4:11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:
Iob 5:24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Iob 27:11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Prov 3:29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Prov 6:7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Eccles 9:4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
Eccli 25:30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
Eccli 32:11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
Ier 9:4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,
Ier 22:30 Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.
I Mach 14:49 exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus.
Mt 12:11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
Lc 14:28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
Io 3:15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Io 3:16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Io 6:40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Act 25:16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
I Cor 5:1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
I Cor 7:2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
I Cor 7:2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
Eph 4:28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Iac 2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
Iac 2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.