Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habeas

Lev 19:17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Deut 20:1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.
Deut 24:13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
Deut 28:29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
Ruth 4:15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
Eccli 8:20 Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
Eccli 22:15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
Dan 4:6 Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
Dan 5:14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
Soph 3:18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium.