Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habeant

Gen 1:30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Ex 26:16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Deut 19:20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
IV Reg 22:7 Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
Iob 38:41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Eccles 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Sap 15:6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
I Mach 10:43 Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant.
Io 10:10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Io 10:10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Io 17:13 Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Act 15:36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
I Tim 5:20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.