Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

habe

Eccli 2:4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
Eccli 6:37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.
Eccli 8:15 Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
Eccli 32:2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
Eccli 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Mt 18:26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Mt 18:29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Lc 10:35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Lc 14:18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
Lc 14:19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
Rom 14:22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
II Tim 1:13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
Apoc 3:3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.