Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hæreditas

Num 18:20 Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
Num 24:18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget.
Num 27:8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
Num 27:11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
Num 33:54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
Num 36:8 et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis,
Deut 9:29 qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Deut 18:2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.
Ios 13:14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Ios 17:11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
Ios 18:7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Ios 19:1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas
Ios 19:8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,
Ios 19:16 Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Ios 19:18 fuitque ejus hæreditas Jezraël et Casaloth et Sunem
II Reg 20:1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israël.
III Reg 8:51 Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.
III Reg 12:16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israël, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
II Par 10:16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
Iob 20:29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.
Iob 27:13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Ps 15:6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
Ps 36:18 Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
Ps 126:3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Prov 20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Eccli 22:4 Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
Eccli 24:16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
Eccli 24:27 spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
Eccli 41:9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
Eccli 44:12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:
Eccli 45:27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.
Eccli 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Isa 19:25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hæreditas autem mea Israël.
Isa 54:17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Ier 12:8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
Ier 12:9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.
Ier 32:8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:
Ezech 44:28 Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
Ezech 44:28 Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
Ezech 46:16 Hæc dicit Dominuis Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
Ezech 46:17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
Ezech 48:28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum.
Mc 12:7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
Lc 20:14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
Gal 3:18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.