Gen 15:3
|
Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
|
Gen 15:4
|
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
|
Gen 21:10
|
Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
|
Prov 30:23
|
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
|
Ier 49:1
|
Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
|
Mt 21:38
|
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
|
Mc 12:7
|
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
|
Lc 20:14
|
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
|
Rom 4:13
|
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.
|
Gal 4:1
|
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
|
Gal 4:7
|
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
|
Gal 4:30
|
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
|
Heb 11:7
|
Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
|