Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hæreditatis

Ex 15:17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Num 35:8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Deut 32:9 Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.
Ios 13:6 Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.
Ios 19:9 in possessione et funiculo filiorum Juda: quia major erat: et idcirco filii Simeon possederunt in medio hæreditatis eorum.
IV Reg 21:14 Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:
I Par 16:18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ,
Esth 10:12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
Ps 15:5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Ps 73:2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Ps 104:11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ;
Eccli 42:3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,
Isa 17:11 in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Isa 63:17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
Ier 10:16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
Ier 51:19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus.
Mich 7:14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
Mich 7:18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Eph 1:14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
Eph 1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
Col 3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
Heb 9:15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.