Num 18:20
|
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
|
Num 24:18
|
Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget.
|
Num 27:8
|
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
|
Num 27:11
|
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
|
Num 33:54
|
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
|
Num 36:8
|
et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis,
|
Deut 9:29
|
qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
|
Deut 18:2
|
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.
|
Ios 13:14
|
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
|
Ios 17:11
|
Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
|
Ios 18:7
|
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
|
Ios 19:1
|
Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas
|
Ios 19:8
|
omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,
|
Ios 19:16
|
Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
|
Ios 19:18
|
fuitque ejus hæreditas Jezraël et Casaloth et Sunem
|
II Reg 20:1
|
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israël.
|
III Reg 8:51
|
Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.
|
III Reg 12:16
|
Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israël, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
|
II Par 10:16
|
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
|
Iob 20:29
|
Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.
|
Iob 27:13
|
Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
|
Ps 15:6
|
Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
|
Ps 36:18
|
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
|
Ps 126:3
|
ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
|
Prov 20:21
|
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
|
Eccli 22:4
|
Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
|
Eccli 24:16
|
Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
|
Eccli 24:27
|
spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
|
Eccli 41:9
|
Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
|
Eccli 44:12
|
hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:
|
Eccli 45:27
|
Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.
|
Eccli 45:31
|
Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
|
Isa 19:25
|
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hæreditas autem mea Israël.
|
Isa 54:17
|
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
|
Ier 12:8
|
Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
|
Ier 12:9
|
Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.
|
Ier 32:8
|
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:
|
Ezech 44:28
|
Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
|
Ezech 44:28
|
Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.
|
Ezech 46:16
|
Hæc dicit Dominuis Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
|
Ezech 46:17
|
Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
|
Ezech 48:28
|
Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum.
|
Mc 12:7
|
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
|
Lc 20:14
|
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
|
Gal 3:18
|
Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
|