I Esd 9:12
|
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
|
Prov 13:22
|
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
|
Rom 4:14
|
Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
|
Rom 8:17
|
Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
|
Rom 8:17
|
Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
|
Gal 3:29
|
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
|
Tit 3:7
|
ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
|
Iac 2:5
|
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
|
I Petr 3:22
|
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
|