Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gravis

Ex 9:3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Num 11:14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.
Iob 7:20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Iob 33:7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Sap 17:20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Eccli 27:16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
Eccli 31:2 Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
Isa 21:15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
Isa 30:27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
Dan 2:11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
Nah 3:3 et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
II Mach 6:3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:
II Cor 12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.